Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 17.3.4
lat gellius phi001 perseus lat2
Maiorem illi risum subiciunt, neque id desierunt, nisi liber ab eo prolatus esset M. Varronis vicesimus quintus Humanarum, in quo de isto Homeri verbo a Varrone ita scriptum est: Ego σπάρτα apud Homerum non plus spartum significare puto quam σπάρτους, qui dicuntur in agro Thebano nati. In Graecia sparti copia modo coepit esse ex Hispania. Neque ea ipsa facultate usi Liburni; sed hi plerasque naves loris suebant, Graeci magis cannabo et stuppa ceterisque sativis rebus, a quibus σπάρτα appellabant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable