LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 17.5.2

lat gellius phi001 perseus lat2

Africanus indigens mei? Ne ego quidem illius. Sed ego admiratione quadam virtutis eius, ille vicissim opinione fortasse nonnulla quam de meis moribus habebat me dilexit; auxit benivolentiam consuetudo. Sed quamquam utilitates multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi profectae. Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam—neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus—, sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.

Provenance