Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 17.7.8
lat gellius phi001 perseus lat2
Sic igitur, inquit, etiam istud quod in lege est; si dividas separesque duo verba haec subruptum et erit, ut sic audias subruptum erit, tamquam certamencertanien erit aut sacrificium erit, tumturn videbitur lex in postfuturum loqui; si vero copulate permixteque dictum intellegas, ut subruptum erit non duo, sed unum verbum sit idque unitum patiendi declinatione sit, Tum hoc verbo non minus praeteritum tempus ostenditur quam futurum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable