LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 18.10.5

lat gellius phi001 perseus lat2

Hanc loquendi imperitiam, quod venam pro arteria dixisset, cum in eo docti homines qui cum Tauro erant, tamquam in minime utili medico offendissent atque id murmure et vultu ostenderent, tum ibi Taurus, ut mos eius fuit, satis leniter: Certi, inquit, sumus, vir bone. non ignorare te quid vena appelletur et quid arteria, quod venae quidem suapte vi inmobiles sint et sanguinis tantum demittendidenmittendi gratia explorentur, arteriae autem motu atque pulsu suo habitum et modum febrium demonstrent;

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable