Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 18.12.10
lat gellius phi001 perseus lat2
Verba autem patiendi pro agentibus in omnibus ferme modum veterum scriptis reperiuntur. Ex quibus sunt pauca ista, quaequake nuncnune meminimus: muneror te pro munero et significor pro significo et sacrificor pro sacrifico et adsentior pro adsentio et faeneror pro faenero et pigneror pro pignero et alia istiusmodi pleraque, quae, proinde ut in legendo fuerint obvia, notabuntur.