Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 18.2.9
lat gellius phi001 perseus lat2
Tertio in loco hoc quaesitum est, in quibus verbis captionum istarum fraus esset et quo pacto distingui resolvique possent: Quod non perdidisti, habes; cornua non perdidisti: habesbabes igitur cornua, item altera captio: quod ego sum, id tu non es; homo ego sum: homo igitur tu non es.