Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 18.3.5
lat gellius phi001 perseus lat2
Ibi unus ex illo principum ordine quos Lacedaemonii, aetatis dignitatisque maiestate, tamquam arbitros et magistros disciplinae publicae verebantur, commoto irritatoque animo exilit, et Quaenam, inquit, Lacedaemonii, ratio aut quae tandem spes erit urbem hanc et hancbane rempublicam salvam inexpugnabilemqueinexpuglnabilemque esse diutius posse, si huiuscemodi anteactae vitae hominibus consiliariis utemur? Quod si proba istaec et honesta sententia est, quaeso vos, non sinamus eandem dehonestari turpissimi auctoris contagio. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable