Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 18.4.2
lat gellius phi001 perseus lat2
Nam cum ille se unum et unicum lectorem esse enarratoremque Sallustii diceret neque primam tantum cutem ac speciem sententiarum, sed sanguinem quoque ipsum ac medullam verborum eius eruere atque introspicere penitus praedicaret, tum Apollinaris amplecti venerarique se doctrinas illius dicens: Per, inquit, magister optume, exoptatus mihi nunc venis cum sanguine et medulla Sallusti verborum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable