LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 18.5.7

lat gellius phi001 perseus lat2

Cumque aliquot eorum qui aderant quadrupes equus apud suum quisque grammaticumgranmmaticum legisse se dicerent et mirarentur quidnam esset quadrupes eques, Vellem vos, inquit, optimi iuvenes, tam accurate Q. Ennium legisse quam P. Vergilius legerat, qui hunchune eius versum secutus in Georgicis suis equitem pro equo posuit his in versibus: Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere Impositi dorso atque equitem docuere sub armis Insultare solo et gressus glomerare superbos. In quo loco equitem, si quis modo non inscite inepteque argutior sit, nihil potest accipi aliud nisi equum;

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable