Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 18.7.3
lat gellius phi001 perseus lat2
Tum Domitius voce atque vultu atrociore Nulla, inquit, prorsus bonae salutis spes reliqua est, cum vos quoque, philosophorum inlustrissimi, nihil iam aliud quam verba auctoritatesque verborum cordi habetis. Mittam autem librum tibi, in quo id reperias quod quaeris. Ego enim grammaticus vitae iam atque morum disciplinas quaero, vos philosophiphilosophy mera estis, ut M. Cato ait, mortualia; glossariaglosaria namquenamique conligitis et lexidia, res taetras et inanes et frivolas, tamquam mulierum voces praeficarum. Atque utinam, inquit, muti omnes homines essemus! minus improbitasinmprobitas instrumentiinstrument haberet.