Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 19.1.10
lat gellius phi001 perseus lat2
Set tibi sane Aristippus, ille Socratis discipulus, pro me responderit, qui in simili tempore a simillimo tui homine interrogatus quare philosophus timeret, cum ille contra nihil metueret, non eandem esse causam sibi atque illi respondit, quoniam is quidem esset non magnopere sollicitus pro anima nequissimi nebulonis, ipsum autem pro Aristippi anima timere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable