LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 19.13.5

lat gellius phi001 perseus lat2

Atque ille grammaticus, homo sane perquam in noscendis veteribus scriptis exercitus: Si piaculumpiaculunm, inquit, non committiturcomniittitur, praesente Apollinare, quid de voce ulla Graeca Latinave sentiam dicere, audeo tibi, Feste, quaerenti respondere esse hoc verbum Latinum scriptumque inveniri in poematispoeinatis Helvi Cinnae, non ignobilis neque indocti poetae, versusque eius ipsos dixit, quos, quoniam memoriae mihi forte aderant, adscripsi: At nunc me Genumana per salicta Bigis raeda rapit citata nanis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable