LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 19.8.6

lat gellius phi001 perseus lat2

videbimus autem potius de inimicitiis et quadrigis. Ac fortassean de quadrigis veterum auctoritati concessero, inimicitiam tamen, sicuti inscientiam et inpotentiam et iniuriam, quae ratio est quamobrem C. Caesar vel dictam esse a veteribus vel dicendam a nobis non putat, quando Plautus, linguae Latinae decus, deliciam. quoque ἐνικῶς dixerit pro deliciis? Méa (inquit) voluptas, méa delicia. Inimicitiam autem Q. Ennius in illo memoratissimo libro dixit: Eo ego (inquit) ingenio natus sum; Amicitiam atque inimicitiaminimicitiamr in frontem promptam gero. Sed enim harenas parum Latine dici, quis, oro te, alius aut scripsit aut dixit? Ac propterea peto ut, si Gai Caesaris liber prae manibus est, promi iubeas, ut quam confidenter hoc indicat aestimari a te possit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable