LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.12.1

lat gellius phi001 perseus lat2

IN legibus Solonis illis antiquissimis quae Athenis axibus ligneis incisae sunt quasque latas ab eo Athenienses, ut sempiternae manerent, poenis et religionibus sanxerunt, legem esse Aristoteles refert scriptam ad hanc sententiam: Si ob discordiam dissensionemque seditio atque discessio populi in duas partes fiet et ob eamearn causam irritatis animis utrimque arma capientur pugnabiturque, tum qui in eo tempore in eoque casu civilis discordiae non alterutrae parti sese adiunxerit, sed solitarius separatusque a communi malo civitatis secesserit, is domodonio, patria fortunisque omnibus careto, exul extorrisque esto.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable