LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.12.4

lat gellius phi001 perseus lat2

Et res prorsum se sic habent. Nam si boni omnes, qui in principio coercendae seditioni impares fuerint, populum percitum et amentem non deseruerint, ad alterutram partem dividi sese adiunxerint, tum eveniet, ut cum socii partis seorsum utriusque fuerint eaeque partes ab his, ut maioris auctoritatis viris, temperari ac regi coeperint, concordia per eos potissimum restitui conciliarique possit, dum et suos, apud quos sunt, regunt atque mitificant et aduersariosadversaries sanatos magis cupiunt quam perditos.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable