Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.22.14
lat gellius phi001 perseus lat2
Meridies autem, quoniam certo atque fixo limite est, unum meridialem ventum habet: is Latine auster, Graece νότος nominatur, quoniam est nebulosus atque umectus; νοτίς enim Graece umor nominatur.