Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.23.10
lat gellius phi001 perseus lat2
Caecilius autem sic: Is démum miser est, qui aérumnam suám néscit Occultáre. Foris: íta me uxor forma ét factís facit, sí taceam, tamen íudicium. Quae nísi dotem, ómnia quaé nolis habet; quí sapiet, de mé discet, Qui quási ad hostis captús liber servío salva urbe atque árce. Quaen míhi quidquid placet éo privatum id me servatam velim? Dum ego éius mortem inhio, égomet vivo mórtuus inter vivos. Éa me clam se cúm mea ancilla aít consuetum, id me árguit; Íta plorando, orándo, instando atque óbiurgando me óbtudit Eam utí venderém; nunc credo ínter suás Aequális et cognátas sermoném serit: Quís vestrarúm fuit íntegra aetátula, Quae hóc idem a viro Ímpetrarit suo, quód ego anus modo Efféci, paelice út meum privarém virum? Haéc erunt concília hodie, dífferor sermóne miser.