LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.27.2

lat gellius phi001 perseus lat2

Haec aemulari volens Sallustius de Sertorio duce in Historiis ita scripsit: Magna gloria tribunus militum in Hispania T. Didio imperante, magno usui bello Marsico paratu militum et armorum fuit, multaque tum ductu eius iussuque patrata primo per ignobilitatem, deinde per invidiam scriptorum incelebrata sunt, quae vivus facie sua ostentabat aliquot adversis cicatricibus et effosso oculo. Quin ille dehonestamento corporis maxime laetabatur, neque illis anxius, quia reliqua gloriosius retinebat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable