LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.6.3

lat gellius phi001 perseus lat2

Item aliud huiuscemodi reprehendunt: Quis aut Eurysthea durum Aut inlaudati nescit Busiridis aras? Inlaudati parum idoneum verbum esse dicunt, neque id satis esse ad faciendam scelerati hominis detestationem, qui, quod hospites omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus, sed detestatione execrationeque totius generis humani dignus esset.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable