LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.6.5

lat gellius phi001 perseus lat2

Sed de verbo vexasse ita responderi posse credo: Vexasse grave verbum est factumque ab eo videtur, quod est vehere, in quo inest vis iam quaedam alieni arbitrii; non enim sui potens est, qui vehitur. Vexare autem, quod ex eo inclinatum est, vi atque motu procul dubio vastiorest. Nam qui fertur et rapsatur atque huc atque illuc distrahitur, is vexari proprie dicitur, sicuti taxare pressius crebriusque est quam tangere, unde id procul dubio inclinatum est, et iactare multo fusius largiusque est quam iacere, unde id verbum traductum est, et quassare quam quatere gravius violentiusque est.

Provenance