LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 20.1.11

lat gellius phi001 perseus lat2

Sicut illud quoque inhumaniternon scriptum improbavit, quod, si homo in ius vocatus, morbo aut aetate aeger ad ingrediendum invalidus est, arcera non sternitur, sed ipse aufertur et iumento imponitur atque ex domo sua ad praetorem in comitium nova funeris facie effertur. Quam enim ob causam morbo adfectus et ad respondendum pro sese non idoneus, iumento adhaerens in ius adversario deportatur?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable