Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 20.1.12
lat gellius phi001 perseus lat2
Quod vero dixi videri quaedam esse inpendio molliora, nonne tibi quoque videtur nimis esse dilutum quod ita de iniuria poenienda scriptum est: Si iniuriam alteri faxsit, viginti quinque aeris poenae sunto? Quis enim erit tam inops, quem ab iniuriae faciendae libidine viginti quinque asses deterreant? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable