Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 20.1.13
lat gellius phi001 perseus lat2
Itaque cum eam legem Labeo quoque vester in libris, quos Ad Duodecimn Tabulas conscripsit, non probaret: Quidam, inquit, L. Veratius fuit egregie homo inprobus atque inmani vecordia. Is pro delectamento habebat, os hominis liberi manus suae palma verberare. Eum servus sequebatur ferens crumenam plenam assium; ut quemque depalmaverat, numerari statim secundum Duodecim Tabulas quinque et viginti asses iubebat. Propterea, inquit, praetores postea hanc abolescere et relinqui censuerunt iniuriisque aestumandis recuperatores se daturos edixerunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable