Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 20.1.16
lat gellius phi001 perseus lat2
Quid si membrum, inquit, alteri inprudens ruperit? Quod enim inprudentia factum est, retaliari per inprudentiam debet. Ictus quippe fortuitus et consultus non cadunt sub eiusdem talionis similitudinem. Quonam igitur modo inprudentem poterit imitari, qui in exequenda talione non licentiae ius habet, sed inprudentiae? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable