Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 20.1.23
lat gellius phi001 perseus lat2
Quid salubrius visum est rogatione illa Stolonis iugerum de numero praefinito? Quid utilius plebisscito Voconio de coercendis mulierum hereditatibus? Quid tam necessarium existimatum est propulsandae civium luxuriae quam lex Licinia et Fannia aliaeque item leges sumptuariae? Omnia tamen haec oblitterata et operta sunt civitatis opulentia quasi quibusdam fluctibus exaestuantis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable