Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 20.1.30
lat gellius phi001 perseus lat2
Quaenam tibi igitur acerbitas esse visa est, quod in ius vocato paupertino homini vel inopi, qui aut pedibus forte aegris esset aut quo alio casu ingredi non quiret, plaustrum esse dandum censuerunt? neque insterni tamen delicate arceram iusserunt, quoniam satis esset invalido cuimodi vectabulum. Atque id fecerunt, ne causatio ista aegri corporis perpetuam vocationem daret fidem detractantibus iurisque actiones declinantibus; sed enim insubide. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable