LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 20.1.36

lat gellius phi001 perseus lat2

Sed quoniam acerbum quoque esse hoc genus poenae putas, quae, obsecro te, ista acerbitas est, si idem fiat in te quod tute in alio feceris? praesertim cum habeas facultatem paciscendi et non necesse sit pati talionem, nisi eam tu elegeris.

Provenance