LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 20.1.4.p1

lat gellius phi001 perseus lat2

Eas leges cum Sex. Caecilius, inquisitis exploratisque multarum urbium legibus, eleganti atque absoluta brevitate verborum scriptas diceret, Sit, inquit, hoc Favorinus, in pleraque earum legum parte ita uti dicis; non enim minus cupide tabulas istas duodecimduodecin legi quam illos duodecim libros Platonis De Legibus. Sed quaedam istic esse animadvertuntur aut obscurissima aut durissima aut lenia contra nimis et remissa aut nequaquam ita, ut scriptum est, consistentia.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable