Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 20.1.41
lat gellius phi001 perseus lat2
Hanc autem fidem maiores nostri non modo in officiorum vicibusvicious, sed in negotiorum quoque contractibus sanxerunt maximeque in pecuniae mutuaticae usu atque commercio; adimi enim putaverunt subsidium hoc inopiae temporariae, quo communiscomnunis omnium vita indiget, si perfidia debitorum sine gravi poena eluderet.