Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 20.5.7
lat gellius phi001 perseus lat2
Eos libros generis acroatici cum in vulgus ab eo editos rex Alexander cognovisset atque ea tempestate armis exercitam omnem prope Asiam teneret regemque ipsum Darium proeliis et victoriis urgeret, in illis tamen tantis negotiis litteras ad Aristotelem misit, non eum recte fecisse, quod disciplinas acroaticas, quibus ab eo ipse eruditus foret, libris foras editis involgasset: Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable