Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 20.6.2
lat gellius phi001 perseus lat2
Is hic mihi ita respondit: Quaeris, inquit, ex me, quod mihi quoque est iamdiu in perpetua quaestione. Videtur enim non vestri oportere dici, sed vestrum, sicuti Graeci locuntur: ἐπιμελοῦμαι ὑμῶν, κήδομαι ὑμῶν, in quo loco ὑμῶν aptius vestrum dicitur quam vestri et habet casum nominandi, quem tu rectum appellasti, vos. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable