LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 20.6.3

lat gellius phi001 perseus lat2

Invenio tamen, inquit, non paucis in locis nostri atque vestri dictum, non nostrum aut vestrum. L. Sulla Rerum Gestarum libro secundo: Quod si fieri potest, ut etiam nunc nostri vobis in mentem veniat, nosque magis dignos creditis quibus civibus quam hostibus utamini quique pro vobis potius quam contra vos pugnemus, neque nostro neque maiorum nostrorum inmmerito nobis id continget.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable