LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 20.6.9

lat gellius phi001 perseus lat2

Sic namque Plautus declinavit in PseuduloPseudolo in hisce versibus: Si ex té tacente fíeri possem cértior, Ere, quaé miseriae té tam misere mácerent, Duorúm labori ego hóminum parsissém lubens: Mei té rogandi et tís respondendí mihi. Mei enim Plautus hoc in loco non ab eo dixit, quod est meus, sed ab eo, quod est ego.

Provenance