Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 20.8.7
lat gellius phi001 perseus lat2
Id etiam, inquit, multo mirandum est magis, quod apud Plutarchum in quarto In Hesiodum Commentario legi: Cepetum revirescit et congerminat decedente luna, contra autem inarescit adolescente. Eam causam esse dicunt sacerdotes Aegyptii, cur Pelusiotae cepe non edint, quia solum olerum omnium contra lunae augmenta atque damna vices minuendi et augendi habeat contrarias. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable