Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 3.11.5
lat gellius phi001 perseus lat2
Quod Homerus, inquit, cum in principio carminis Achillem esse filium Pelei diceret, quis esset Peleus non addidit; quam rem procul, inquit, dubio dixisset, nisi ab Hesiodo iam dictum videret. De Cyclope itidem, inquit, vel maxime quod unoculus fuit, rem tam insignem non praeterisset, nisi aeque prioris Hesiodi carminibus invulgatum esset. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable