Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 3.16.3
lat gellius phi001 perseus lat2
poeta vetustior, humanarum opinionum vel peritissimus; versus eius super ea re de fabula Plocio posui: Γυνὴ κυεῖ δέκα μῆνας. 4 sed noster Caecilius, cum faceret eodem nomine et eiusdem argumenti comoediam ac pleraque a Menandro sumeret, in mensibus tamen genitalibus nominandis non praetermisit octavum, quem praeterierat Menander. Caecilii versus hiscehice sunt: sóletne mulier décimo mense párere?— Pol nonó quoque étíam septimo átque octavo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable