Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 3.3.3
lat gellius phi001 perseus lat2
Nam praeter illas unam et viginti quae Varronianae vocantur, quas idcirco a ceteris segregavit, quoniam dubiosae non erant set consensu omnium Plauti esse censebantur, quasdam item alias probavit adductus filo atque facetia sermonis Plauto congruentis easque iam nominibus aliorum occupatas Plauto vindicavit, sicuti istam quam nuperrime legebamus, cui est nomen Boeotia. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable