Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 3.9.7
lat gellius phi001 perseus lat2
Eadem sententia est illius quoque veteris proverbii, quod ita dictum accepimus: aurum Tolosanum. Nam cum oppidum Tolosanum in terra Gallia Quintus Caepio consul diripuisset multumque auri in eius oppidi templis fuisset, quisquis ex ea direptione aurum attigit misero cruciabilique exitu periit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable