LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 4.11.10

lat gellius phi001 perseus lat2

Opinati enim sunt plerique κυάμους legumentum dici, ut a vulgo dicitur. Sed qui diligentius scitiusque carmina Empedocli arbitrati sunt, κυάμους hoc in loco testiculos significare dicunt, eosque more Pythagorae operte atque symbolice κυάμους appellatos, quod sint αἴτιοι τοῦ κυεῖν et geniturae humanae vim praebeant; idcircoque Empedoclen versu isto non a fabulo edendo, sed a rei veneriae prolubio voluisse homines deducere.

Provenance