LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 5.12.13

lat gellius phi001 perseus lat2

Propterea Vergilium quoque aiunt, multae antiquitatis hominem sine ostentationis studio peritum, numina laeva in Georgicis deprecari, significantem vim quandam esse huiuscemodi deorum in laedendo magis quam in iuvando potentem. Versus Vergilii sunt: In tenui labor; at tenuis non gloria, si quem Numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable