LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 5.12.5

lat gellius phi001 perseus lat2

Nam quod est, elisis aut inmutatis quibusdam litteris, Iupiter, id plenum atque integrum est Iovispater. Sic et Neptunuspater coniuncte dictus est et Saturnuspater et IanuspaterManuspater et Marspater —hoc enim est Marspiter — itemque Iovis Diespiter appellatus, id est diei et lucis pater.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable