LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 5.17.2

lat gellius phi001 perseus lat2

Urbe, inquit, a Gallis Senonibus recuperata, L. Atilius in senatu verba fecit, Q. Sulpicium tribunum militum, ad Alliam adversus Gallos pugnaturum, rem divinam dimicandi gratia postridie Idus fecisse; tum exercitum populi Romani occidione occisum et post diem tertium eius diei urbem praeter Capitolium captam esse: compluresque alii senatores recordari sese dixerunt, quotiens belli gerendi gratia res divina postridie Kalendas, Nonas, Idus a magistratu populi Romani facta esset, eius belli proximo deinceps proelio rem publicam male gestam esse. Tum senatus eamearn rem ad pontifices reiecit, ut ipsi quod videretur statuerent. Pontifices decreverunt nullum his diebus sacrificium recte futurum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable