Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 5.21.6
lat gellius phi001 perseus lat2
Ibi ille amicus ridens, Amabo te, inquit, vir bone, quia nunc mihi a magis seriis rebus otium est, velim doceas nos cur pluria sive compluria, nihil enim differt, non Latine sed barbare dixerint M. Cato, Q. Claudius, Valerius Antias, L. Aelius, P. Nigidius, M. Varro, quos subscriptores approbatoresque huius verbi habemus praeter poetarum oratorumque veterum multam copiam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable