Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 6.1.6
lat gellius phi001 perseus lat2
Id etiam dicere haut piget, quod idem illi quos supra nominavi litteris mandaverint, Scipionem hunc Africanum solitavisse noctis extreme, priusquam dilucularet, in Capitolium ventitare ac iubere aperiri cellam Iovislovis atque ibi solum diu demorari, quasi consultantem de republica cum Iove, aeditumosque eius templi saepe esse demiratos, quod solum id temporis in Capitolium ingredientem canes semper in alios saevientes neque latrarent eum neque incurrerent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable