LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 6.16.6

lat gellius phi001 perseus lat2

Hanc autem peragrantis gulae et in sucos inquirentis industriam atque has undiquevorsum indagines cuppediarum maiore detestatione dignas censebimus, si versus Euripidi recordemur, quibus saepissime Chrysippus philosophus usus, tamquam ἡδυπαθείας edendi repertas esse, non per usum vitae necessarium, sed per luxum animi parata atque facilia fastidientis per inprobam satietatis lasciviam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable