LOGOI

Passage

Aulus Gellius, Noctes Atticae 6.3.12

lat gellius phi001 perseus lat2

Culpavit autem primum hoc, quod Cato inerudite et ἀναγώγως, ut ipse ait, principio nimis insolenti nimisque acri et obiurgatorio usus sit, cum vereri sese ostendit ne patres, gaudio atque laetitia rerum prospere gestarum de statu mentis suae deturbati, non satis consiperent neque ad recte intellegendum consulendumque essent idonei.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable