Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 6.3.47
lat gellius phi001 perseus lat2
Atque eas res contulit sensim miscuitque cum eo, quod neque facere neque velle per sese honestum est; tum deinde, ne disparilitas conlationis evidens fieret, pluribus id propugnaculis defensat, neque tenues istas et enucleatas voluntatum in rebus illicitis reprehensiones, qualia in philosophorum otio disputantur, magni facit, sed id solum summa ope nititur, ut causa Rodiensium, quorum amicitiam retineri ex republica fuit, aut aequa iudicaretur aut quidem certe ignoscenda. Atque interim neque fecisse Rodienses bellum neque facere voluisse dicit, interim autem facta sola censenda dicit atque in iudicium vocanda, sed voluntates nudas inanesque neque legibus neque poenis fieri obnoxias; interdum tamen, quasi deliquisse eos concedat, ignosci postulat et ignoscentias utiles esse rebus humanis docet ac, nisi ignoscant, metus in republica rerum novarum movet; sed enim contra, si ignoscatur, conservatum iri ostendit populi Romani magnitudinem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable