Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 6.3.52
lat gellius phi001 perseus lat2
Praeterea animadvertere est, in tota ista Catonis oratione omnia disciplinarum rhetoricarum arma atque subsidia mota esse; sed non proinde ut in decursibus ludicris aut simulacris proeliorum voluptariis fieri videmus. Non enim, inquam, distincte nimis atque compte atque modulate res acta est, sed quasi in ancipiti certamine, cum sparsa acies est, multis locis Marte vario pugnatur, sic in ista tum causa Cato, cum superbia illa Rodiensium famosissima multorum odio atque invidia flagraret, omnibus promisce tuendi atque propugnandi modis usus est, et nunc ut optime meritos commendat, nunc tamquam si innocentes purgat, nunc ne bona divitiaeque eorum expetantur obiurgat, nunc quasi sit erratum deprecatur, nunc ut necessarios reipublicae ostentat, nuncnune clementiae, nunc mansuetudinis maiorum, nunc utilitatis publicae commonefacit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable