Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 7.1.1
lat gellius phi001 perseus lat2
QUIBUS non videtur mundus dei et hominum causa institutus neque res humanae providentia gubernari, gravi se argumento uti putant cum ita dicunt: Si esset providentia, nulla essent mala. Nihil enim minus aiunt providentiae congruere, quam in eo mundo quem propter homines fecisse dicatur tantam vim esse aerumnarum et malorum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable