Passage
Aulus Gellius, Noctes Atticae 7.13.8
lat gellius phi001 perseus lat2
Gravissimi philosophorum super hac re serio quaesiverunt; et alii moriendi verbum atque momentum manente adhuc vita dici atque fieri putaverunt, alii nihil in eo tempore vitae reliquerunt totumque illud, quod mori dicitur, morti vindicaverunt;